# De homine 78

Descartes, De homine, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/78

Atque hoc modo omnia filamenta, ex quibus nervi cerebrumque sunt composita, sic intenta continent, ut actiones etiam illae, quae valdè exilis virtutis sunt ad movendum, facile ab altera sui extremitate alteri communicentur: quibus viarum, quas transeunt, obliquitas neutiquam est impedimento. Sed ne illi viarum anfractus tibi obsint, quo minus clarè percipias quomodo illa obliquitas inserviat formationi idearum objectorum, quae sensus feriunt, oculos in hanc figuram conjice. Vide in sequenti figura filamenta I, 2. 3. 4. 5. 6: & similia, quae Figura XXXIV. Fig. XXXIIII. XXXVIII. & XLII.

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
