# De homine 79

Descartes, De homine, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/79

nervos opticos, componunt: atque expanduntur ab oculi fundo I, 3, 5, usque ad interiorem cerebri superficiem 2, 4. 6. & cogita, haec filamentà eo modo esse disposita, ut, si radii ducti, verbi gratia, à puncto A, premant fundum oculi in puncto i, eâ ratione trahant totum filamentum I, 2. & extendant magisque aperiant tubulum notatum numero 2. Eodem prorsus modo, radii incidentes in punctum;, aperiunt tubulum 4. Idemque de caeteris esto judicium: ita ut, quemadmodum diversi modi, quibus puncta 1, 3. 5. istis radiis premuntur, oculi fundo figuram imprimunt respondentem objecto A, B, C: uti supra dictum.

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
