# De homine 83

Descartes, De homine, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/83

Sed eae quoque, ut post demonstrabo, à multis aliis causis provenire possunt: & tùm imaginationi tribuendae sunt. Hic addere possem: quomodo istarum idearum vestigia transeant per arterias in cor: indeque per totum sanguinem radios suos diffundant. Quomodo etiam eadem, quibusdam matris actionibus, quandoque sic determinari possint, ut sese membris infantis, qui in matris utero formatur, imprimant. Sed sufficiet porrò tibi explicare, quomodo imprimantur internis cerebri partibus, notatis B: Ubi sedes est memoriae. Cogita igitur, postquam spiritus, qui egrediuntur ex glandula H, ibi cujusdam ideae impressionem receperint, inde transire per puncta 2. 4. 6, & similes, in poros, sive intervalla, quae reperiuntur inter filamenta, ex quibus illa cerebri pars BB est composita. Qui porrò spiritus & vi praediti sunt intervalla quadantenus dilatandi: quin etiam plicandi & diversimodè disponendi filamenta, in quae transeuntes impingunt, secundum diversos modos, quibus moventur, diversasque aperturas tubulo: rum, per quos transeunt: Ut ibi quoque figuras objectorum figuris similes imprimant. Non tamen primo, ictu tantâ facilitate aut perfectione, illis induntur, qua glandi H. Sed sensim meliùs, acculitia d bzy G Google accuratiusque: quatenus spirituum actio vel fortior est, vel diuturnior, vel saepius repetita.

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
