# De homine 9

Descartes, De homine, RENATUS DES CARTES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/9

Hae autem deinceps sanguinis guttae illicò rarefactae in spatium longè majus, quàm antè occupaverant, extenduntur: adeoque premunt clauduntque valvulas in duarum venarum introitu constitutas, eâque ratione simul impediunt, ne uberiori sanguinis copia cor obruatur: propellunt verò recluduntque duarum arteriarum valvulas, in quas promptè & vi quadam ex corde irrumpant. Unde fit, ut cor omnesque totius corporis arteriae simul intumescant. Sed rarefactus hic sanguis iterum è vestigio condensatur, aut alias partes penetrat: facitque adeo ut cor & arteriae detumescant, & valvulae in duarum arteriarum orificiis sitae claudantur, aliae verò in duarum venarum introitu rursus aperiantur, atque transitum praebeant binis sanguinis guttis, quibus cor & arteriae, haud secus quàm praecedentibus, denuò distendantur. Fig. I. A. Vena cava. B. Arteria, dicta Vena arteriosa. C. Vena, nominata arteria venosa. D. Aorta. E. Larynx. F. Pulmo. G. Gula. 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 10. 11. sunt totidem cordis valvulae. 7. Causâ pulsus arteriarum cognitâ, non est Fig. I. & IV. intellectu difficile, non tàm illum sanguinem, qui in illius machinae venis continetur, quique recens ab hepate transfunditur, quàm illum, qui arteriis inest, quique jam in corde suo perfectus est, aliis ejus partibus agglutinari, atque inservire, ut restauretur quicquid continuus earum motus variaeque aliorum, quae circumstant, corporum actiones expellunt. Sanguis enim in venis Fig. 4. contentus ab earum extremitatibus ad cor sensim refluit juxta dispositionem valvularum quarundam, quas Anatomici variis in locis infixas venis observarunt, ut manifestè satis constet idem nobis accidere.

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
