# De homine 90

Descartes, De homine, XXXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/90

Notandum quoque, ideam motus membrorum non consistere, nisi in modo, quo spiritus ex illa glande tum exsiliunt: adeoque motum ipsum à sua idea formari. Quemadmodum hic, exempli gratia, supponere possumus causam, quâ tubus 8 magis sese convertit ad punctum B, quàm aliorsum, illam duntaxat esse, quod spiritus egredientes ex isto puncto, majori vi in illum, quàm alii tendant. Atque hoc ipsum animae occasionem exhibet sentiendi brachium se vertere ad B, si sic machinae brachium sit dispositum, uti modo supponam. Cogitandum enim, omnia puncta, ad quae tubi illi converti possunt, ita respondere omnibus locis, ad quae brachium; notatum 7, moveri potest, ut nullâ aliâ causâ brachium jam sit conversum ad objectum B, quam quia ejus tubus respicit punctum b. Quod si spiritus cursum mutantes, tubum suum converterent ad aliud aliquod punctum, puta ade, filamenta 7, quae, circa eum orta, producuntur in ea brachii membra, mutantes eâdem ratione situm suum, quosdam cerebri poros, sitos circad, atque alios quosdam, dilatarent. Quo fit, ut spiritus ex iis in illos musculos Fig. XXXIX. lil ueeuiullsisiseees Cau, speguuusiplugeua culos aliter, quam impraesentiarum, transituri, convertant è vestigio brachium ad objectum C. Prout reciprocè, si alia quaedam actio, quàm illa spirituum, qui intrant per tubulum 8, vertat idem brachium ad B, aut ad C, efficeret, ut isti tubi 8 aut d, sese verterent ad B, aut e: adeoque illius motus idea simul etiam formaretur; saltem si attentio non esset distracta, id est, si glandula H fortiori quadam actione non esset praepedita ad se inclinandum ad 8.

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
