Latin
XXXIIII
Descartes, De homine 92
Unproofread scanNot analysed yet
Atque ita in genere cogitandum, alium quemcunque tubulum in interiori cerebri superficie situm, referri ad unumquodque caeterorum membrorum: &unumquodque caeterorum punctorum superficiei glandis H, ad quemcunque locum, quo membra illa converti possunt. Ut membrorum motus, eorumque ideas sibi mutuò atque reciprocè causas esse nihil repugnet. Quinetiam hac occasione intelligimus, quare, cum ambo machinae oculi, atque variorum aliorum sensuum organa in idem objectum sunt conversa, ideò plures ideae in illius cerebro non formentur, sed unica duntaxat. Cogitandum est semper, esse eadem puncta hujus superficiei glandulae H, ex quibus spiritus egrediuntur, qui, in diversos tubos tendentes, diversa membra ad diversa objecta convertere possunt: Quemadmodum hic ex solo puncto b egrediuntur spiritus, qui tendentes ad tubos 4. 4 &8, eodem tempore vertunt duos oculos, dextrumque brachium ad objectum B: quod creditu non est difficile.