# De homine 93

Descartes, De homine, XXXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/93

Ut porrò intelligamus, in quo idea distantiae objecti consistat; cogitandum est, quatenus superficies situm mutat, eadem ejus puncta sese referre ad loca tantò magis distantia a centro cerebri, notato O, quanto sunt propiora, & eo magis propinqua, quo sunt remotiora. Prout hic, exempli gratiâ, si Figura XL. punctum B paulò magis retrò cessisset, se referret ad locum remotiorem, quàm B. At si esset paulò inclinatior ad anteriorem partem, se referret ad locum propiorem: unde fiet, si machinae insit anima, ut ea quandoque diversa objecta sentire possit, mediantibus iisdem organis, eodem modo dispositis, licet prorsus nihil immutetur, praeter situm glandis H. Prout hic, exempli gratiâ, anima percipere poterit id, quod est in puncto L, mediantibus duabus manubus tenentibus duos baculos NL & OL. Quandoquidem ex puncto l glandis H egrediuntur spiritus, qui tendunt ad 7 & ad 8, quibus duae illae manus respondent. Si verò haec glans H esset paulò vicinior, quàm etiamnum est ita; ut puncta n & o N & O, mediantibus iisdem manubus, neutiquam quoque mutatis. Notandum tamen est; cùm glans H est inclinata ad partem aliquam solâ vi spirituum, anima rationali sensibusque externis ad productionem idearum, quae in glandis superficie formantur, nihil conferentibus, ideas non solum provenire ex particularium sibi mutuo occurrentium, ex quibus hi spiritus constant, inaequalitatibus s quas diversitatem complexionis efficere dictum est suprâ) sed etiam ex memoriae vestigiis.

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
