# De homine 97

Descartes, De homine, XXXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/97

Atque hic effectuum, qui opservandi erant, primus est. Alter effectus conspicitur; quod cum glandula sic detinetur aliquò inclinata, ea propter impediatur, quò minus tàm facilè recipere possit ideas objectorum, quae aliorum sensuum organa afficiunt. Uti hic, exempli gratiâ, cùm omnes ferè spiritus, quos producit glandula H egrediuntur ex punctis a, b, c, sufficienter non egrediuntur ex puncto d, ut formare possint ideam objecti D. Unde concludo actionem non esse adeo vivam, nec adeo efficacem, quam a, b, c. Ex quibus manifestum est, ideas sibi mutuo obesse: adeoque pluribus intentis, minor est ad singula sensus. Notandum itidem, quotiescunque sensuum organa fortiùs ab hoc, quàm abillo affici incipiunt, nondum prorsus accuratè ad actionem illam recipiendam disposita, solam objecti istius praesentiam ad perficiendam illam dispositionem sufficere. Ut, si oculus, exempli Figura gratia, sit dispositus ad locum quendam XLIII. re ga neue ingue CE, remotum aspiciendum, cùm fortè objectum A, B, C, quod est valdè propinquum sese illi offerre incipit: certum est, actionem istius objecti efficere posse, ut illico disponatur ad illud obtutu defixo aspiciendum.

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
