Latin
XXXIIII
Descartes, De homine 99
Unproofread scanNot analysed yet
6, inclinati sint ad punctum propius: &quod glandula H paululum ad eos accesserit: &quod pars superficiei a, b, C, proportione quadam sit paulò incurvatior; ut in unâ non minùs, quam in alterâ figurâ, semper ex puncto a spiritus egressi tendant in tubulum 2, ex puncto b in tubum 4, &ex puncto in tubum 6. Considerandum quoque, Fig. XLV. &XXVI. ea. solum motum glandulae H sufficere ad tubulorum situm immutandum: &per consequens toti oculo aliam dispositionem inducendam: quemadmodum supra generalius indicatum, eos omnia corporis membra movere posse.