Latin
i
Descartes, De homine i
Unproofread scanNot analysed yet
Apud PETRVM LEFFEN &FRANCISCVM MOYARDVM. CIƆIƆCLXII. RENATUS DES CARTES HOMINE FIGVRIS LATINITATE DONATUS FLORENTIO SCHUYL, Inclytae Urbis Sylvae Ducis Senatore, &ibidem Philosophiae Professore. implicem &apertam Veritatem obscuris, intricatis &spinosis argutiis, praeposterâ quadam diligentiâ, in volvi &obumbrari, jam dudum questi sunt doctrinae solidioris Antistites. Quibus quidem nil videbatur injustius, quàm sterilem veritatis larvam, difficilibus nugis &umbraticarum contentionum atque rixarum argutiis veram Sapientiam mentientem, in vasisse sacrosanctam veritatis sedem. Nec quicquam turpius, quàm solius consuetudinis aut sectae gratiâ, aliove praejudicio, sententiis hominum lubricis indubitatum assensum praebere. Et nondum clarè ac distinctè intellecta imprudenter dijudicare.