Latin
iii
Descartes, De homine iii
Unproofread scanNot analysed yet
Donec tandem, Deo propitio, Renatus Des Cartes oppressam Sophiam, post varios casus, pristinae libertati &decori restituit. Reformationem à primis fundamentis exorsus. Mentem enim primùm à fallacibus phantasmatum in volucris, obscuris, confusis, dubiis, falsisque praejudiciis occupatam &praepeditam sibi restituit. Veras Intellectus &Voluntatis functiones, earumque summum perfectionis apicem palàm monstravit. Ideas sive conceptus innatos, ex ipsa mente nostraemicantes, ab adventitiis: utrosque à fictis, &pro arbitrio formatis, concinnè distinxit. Clarè &distinctè intelligendi methodum, atque indubitatas rectè judicandi regulas edocuit. Methodi denique suae excellentiam inauditis speciminibus, tùm Matheseos, cùm aliarum Sophiae partium, manifestam faciens, viam stravit tutissimam, brevissimam, &facillimam ad omnia, quae homo naturae viribus assequi potest. Cui sanè proptereà immortales debentur laudes. Imprimis propter triumphum à Theomastigibus Atheis reportatum: probatâ nimirùm mentis humanae spiritualitate &Dei Opt. Max. existentiâ, atque omnimodâ creaturarum à Creatore. Conservatore &Adjutore dependentiâ. Et sanè incomprehensibile illud Ens Entium, Deum Opt. Max. cogitationibus nostris, tam evidenter &distinctè conspiciendum exhibuit, ut nihil quicquam oculis, aliisve sensibus tàm accuratè conspiciatur: &ne mathematicae quidem veritates evidentiùs &distinctiùs demonstrari queant.