# De homine iii

Descartes, De homine, iii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/iii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/iii

Donec tandem, Deo propitio, Renatus Des Cartes oppressam Sophiam, post varios casus, pristinae libertati & decori restituit. Reformationem à primis fundamentis exorsus. Mentem enim primùm à fallacibus phantasmatum in volucris, obscuris, confusis, dubiis, falsisque praejudiciis occupatam & praepeditam sibi restituit. Veras Intellectus & Voluntatis functiones, earumque summum perfectionis apicem palàm monstravit. Ideas sive conceptus innatos, ex ipsa mente nostraemicantes, ab adventitiis: utrosque à fictis, & pro arbitrio formatis, concinnè distinxit. Clarè & distinctè intelligendi methodum, atque indubitatas rectè judicandi regulas edocuit. Methodi denique suae excellentiam inauditis speciminibus, tùm Matheseos, cùm aliarum Sophiae partium, manifestam faciens, viam stravit tutissimam, brevissimam, & facillimam ad omnia, quae homo naturae viribus assequi potest. Cui sanè proptereà immortales debentur laudes. Imprimis propter triumphum à Theomastigibus Atheis reportatum: probatâ nimirùm mentis humanae spiritualitate & Dei Opt. Max. existentiâ, atque omnimodâ creaturarum à Creatore. Conservatore & Adjutore dependentiâ. Et sanè incomprehensibile illud Ens Entium, Deum Opt. Max. cogitationibus nostris, tam evidenter & distinctè conspiciendum exhibuit, ut nihil quicquam oculis, aliisve sensibus tàm accuratè conspiciatur: & ne mathematicae quidem veritates evidentiùs & distinctiùs demonstrari queant.

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
