# De homine vi

Descartes, De homine, vi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/vi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/vi

Non ea tantum, quae in partium dispositione consistens, vegetationis causa est: sed & aliâ, quam verae causae ignorantiâ, velut mentem, sive substantiam à plantarum materiâ sive corpore plane diversam, iis affinxit ex arbitrio. Qui quidem error haud difficulter refellitur. Omnium enim Plantarum facultatum exercitia, nullâ istiusmodi animâ consideratâ, facilè concipiuntur. Etenim non est, quod quempiam lateat, quâ ratione pro tempestatis, dierum, noctiumque vicissitudine, succus sive alimentum in plantas antè calore rarefactas, subsequente frigore, non aliter quàm sanguis in cucurbitulas, quod vel vitreâ arbusculâ ad oculum demonstrari potest, per poros radicum adigatur, sursum pellatur atque attollatur, quaqua versum distribuatur, fermentetur, & redeunte calore effervescat, & elaboretur. Vnde planta distendatur, & tandem oculi, folia, rami, flores, semina, fructus ebulliant, condensentur, & velut crystallizentur. Diversa quidem pro diversitate succi, & pororum, per quos illi transitus est. Quae quidem pororum diversitas, singulis plantarum speciebus propria, oritur ex diversitate pororum matris cujusque seminis, atque plantae: & succi materni illos perforantis, quemadmodum illos Naturae Fabricator primùm condidit. Nec est, quod quemquam fortè remoretur abstrusior plantarum generatio, si nulla prorsus ratio ejusmodi animae habeatur.

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
