Latin
vii
Descartes, De homine vii
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim plantarum semen omninò nihil aliud esse, quàm ramusculum, pulpâ quadam, velut capsulâ, conclusum, autopsiâ constat. Vnde sequitur eodem planè modo, quo rami, &semina produci, nutriri, atque crescere. Quae verò de sexus discrimine, &conjugali plantarum amore Plinius, &plerique Boetanici, licentiori Rhetorum colore, memoriae commendarunt, rationis rivo facilè diluuntur. Haec videlicet non propriè, sed tropicè intelligenda. Haud dispari metaphora dixeris Coelum, jugi suo influxu Tellurem sibi subjectam vario rerum genere foecundans, officio mariti defungi: quemadmodum &Aristoteles. lib. I. de generat. anim. cap. 2. Coelum appellat Patrem, terram Matrem. Quin etiam Marpesias cautes, &si quid iis rigidius, mutuo quodam affectu flagrare. Quandoquidem nihil non ympathia quadam tangi, non docent modo Peripatetici: verum etiam velut edicto praecipiunt, multos sibi insolubiles nodos hac ignorantiae machaera secare soliti. Veruntamen, eò usque non sunt animarum prodigi, ut lapidibus animam largiantur. Hinc Aristot. lib. I. de Anim. tex. 32. absonis Philosophorum sententiis &hanc annumerat, quae magnetem, quia ferrum trahit, animatum esse affirmat.