# De homine viii

Descartes, De homine, viii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/viii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/viii

Quapropter, quia in Catalogo herbarum & lapideae recensentur, non modo multiplices coralliorum species, sed & corallinae, aliaeque, necesse est concedant, herbarum quasdam animâ destitutas esse: quae, quandoquidem sine animâ nutriri & crescere queunt, manifesto argumento sunt caeteris quoque non ex necessitate, sed ex mero arbitrio animam assui. Certè semina quaedam ex metallis saepè composui, ex quibus diversarum formarum plantae de coralliorum & corallinarum specie, derepentè pullularunt. Jam dudum itaque evanuit opinio, quae plantas vera quadam anima praeditas adstruxit. Quam & Epicurei & Stoici quondam rejecerunt: unde Lucretius lib. I. Non exanimo quid corpore, ut arbos. Et Galenus, plantas in classem inanimatorum non semel redigit: uti & Augustinus Lib. de quantitate Animae. Quemadmodum etiam jam pridem explosa est exorbitans illa paucorum opinio, qui Vniversum animarum plenum esse: vel etiam cum Manichaeis, cuncta communi quadem anima Mundi vivificari existimant: nisi forte ludant, sub animae cortice, Deum impropriè intelligentes. Qui verò isti errori etiamnum adhaerent, sententiam suam, uti opinor, non poterunt non mutare, simulat quaevis Naturae Opera manifestis & ab omnibus concessis principiis ex Des Cartes demonstrare didicerint. Ratio enim non patitur, ut manifestè demonstrata pro libitu fictis & abditis posthabeantur. Neque natura, ejusve explicatio temerariis hominum figmentis indiget. Sed quia major organorum & actionum corporearum similitudo in hominibus & brutis conspicitur, quàm in ullis aliis rebus, longè altiores radices egit praejudicium, quo Bruta cognoscitiva anima constare dicuntur. Quod quidem malum ut Vir prudentissimus ex professo radicitus extirpet, primùm omne virus ambiguitatis exsecandum monet, & Bestiis quidem vitam, uti quoque saepè S. S.

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
