Latin
x
Descartes, De homine x
Unproofread scanNot analysed yet
Qui mediantibus nervis &musculis, beneficio spirituum animalium, quorum impetus vel objectorum occasione, vel peculiari cerebri dispositione per conarium sive glandulam pinealem, nullo prorsus alio principio adjuvante, commodè determinentur. Qui propterea quidem in homine exercentur, sed non per hominem, ut loquitur Author noster, Vol. II. Epist. II. §. 2. Corruit igitur argumentum, quo sibi persuaserunt incauti, Bruta cognoscitivâ animâ praedita esse, unicè desumptum à motibus membrorum ipsorum, si motus illos à sola organorum dispositione &spiritibus, neutiquam adjuvante vel cognitione, vel voluntate sive appetitu exerceri posse constiterit. Hoc autem vel ex motibus repentinis judicium antevertentibus constat: vel etiam, &quidem manifestiùs, ex Epilepticorum symptomatibus, aliisque humani corporis convulsibus. Illis enim ipsis, qui eos patiuntur prorsus nesciis, aut etiam invitis, membra vehementer, imò etiam vehementiùs jactantur, quàm si voluntas ipsa motus illos excitasset.