# De homine xii

Descartes, De homine, xii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/xii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/xii

Nec non ferrea statua, quae per varios anfractus ad Regem Marocco accessit, flexisque genubus oblato libello supplici libertatem Authori suo imploravit, & eadem via reversa fuit, ut refert Nicolaus à VVassenaer, Hist. Tom. V. ad Annum 1623. Huc denique comprimis facit tantoperè decantata lignea Daedali Venus, quae infuso argento vivo, velut sanguine, progressa dicitur. Aliaque automata ambulantia, & velut loquentia, quorum meminerunt Lud. Coel. Rhodiginus Antique. Lect. Kircherus, aliique. Etenim quis dubitet, quin Omnipotens Bestiam, velut opus istiusmodi mechanicum creare possit, quod homo facilè concipere, & penè efficere queat? Nec est quod quis aegrè ferat bestias Automatibus comparari. Ipse Aristoteles praeivit. Etenim, automatum instrumenta nervorum, ossium & vertrebrarum naturam habere, & quemadmodum illa parvo moventur impulsu, & exigua factâ mutatione diversimodè impelluntur, ut navigia moto clavo, sic etiam animalia moveri statuit lib. de Animal. motione cap. VII. & lib. 11. de somno & vigilia: quinetiam impetu spiritus innati in corde consistentis, velut igneâ quadam vi animalium membra moveri asserit lib. V. de Juventute: & Problematum sectione XXXIII. 15. nec non cap. X. de Animal. motione. Quibus addesis lib. de spiritu.

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
