# De homine xiii

Descartes, De homine, xiii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/xiii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/xiii

Verùm quò dubium ipsium prorsus enodetur; Si bestiae cognitione praeditae forent, conscientia iis non esset deneganda: nulla enim cognitio sine conscientiâ concipi potest, uti verè docet Author Vol. II. Epist. VI. §. 4. & sanè negatâ conscientiâ, quaevis cognitio frustra foret. Deinde etiam iis concedenda esset cognitio rehexa, quâ distinguerent inter rem & rem. Quin etiam notiria universalium, quâ quodlibet alimentum suum, etiam illud, quod ante nunquam ullis sensibus exceperant, prosequerentur. Atque hunc & quemlibet ignem, aliumve naturae suae hostem, illum etiam, quem nunquam viderunt, sibi adversum & vitandum esse nossent. Praetereà finem cognoscerent & media, sive rationem utilitatis, uti nidorum fabrica, atque pullorum educatio comprobant. Denique vera ratiocinatio Belluis pleno jure competeret. Tribuunt enim illis sensum communem, Phantasiam & Aestimativam: atqui hâc ajunt bestias ex speciebus sensatis efficere non sensatas. Vt nimirùm visis, exempli gratiâ, cassibus, laqueo, aut sclopeto, fugiant & futura cognoscant. Quae sanè cognitio vel ratiocinatio erit, vel ratiocinio tantò excellentior, quantò esset simplicior, illisque magis ex ipsa naturâ, sine labore, aut propria industria adveniret: & idcircò minùs subesset erroribus: adeoque major Imaginis Divinae splendor in eadem elucesceret. Vt distinctio inter Cogitativam, quam hominibus, & Aestimativam quam Belluis convenire magno molimine conantur astruere, sit inane imbellium animarum Commentum: uti prolixè probat Gometius de Peretra, qui (ex sententiâ celeberrimi D. Ger.

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
