# De homine xl

Descartes, De homine, GERARDUS TIELIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/xl
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/xl

Corpus autem statuam duntaxat machinamve quandam terrestrem esse suppono, quam Deus destinatâ operâ nostro corpori persimilem format; adeo ut non colore modo, atque figura, quibus membra nostra extrinsecus exornantur, sit conspicua; sed etiam interioribus illis partibus, quibus edat, bibat atque respiret, abunde sit instructa; omnesque illas nostras actiones imitetur, quae fingi possunt à materia promanare, atque à sola organorum dispositione dependere. Certe quia horologia, fontes arte facti, molae, aliaeque similes machinae, solius humanae industriae opera, vi quadam sese velut suâ sponte movendi sunt praedita, indubium est, me tantam motuum varietatem imaginari non posse, quibus illa machina, quam à Deo factam suppono, agitetur: nec illam tàm affabrè factam concipere, quin longè perfectiora illi inesse suspicari liceat. Non est ergò quod ossium, nervorum, musculorum, venarum, arteriarum, stomachi, hepatis, cordis, cerebri, caeterarumque partium, ex quibus haec machina constat, descriptio nos remoretur: quandoquidem omnes illius partes membris nostris ad amussim respondere, atque iisdem nominibus insigniri, pro certo habeo. Quas idcircò, si forte cuiquam minus innotescant, ex quolibet Anatomico discere licet: saltem illas, quae sua magnitudine visui manifestae sunt: Illas verò, quae suâ exiguitate fugiunt oculos, ex motibus ab iisdem dependentibus haud obscure demonstravero. Qui propterea hîc tantùm ordine explicandi, atque eâdem operâ functiones, quae iis indicantur, delineandae. 3. Cibus igitur in hujus machinae stomacho concoquitur vi quorundam liquorum, qui, in cibi poros illabentes, ipsum separant, agitant, & tandem calefaciunt: haud secus quàm vulgaris aqua in calcem vivam, aut aqua fortis in metalla solet agere. Quin etiam liquores isti, à corde per arterias admodùm concitatè deducti, ut post constabit, non possunt non esse valdè calidi. Imò cibus ipse ut piurimùm ejus est naturae, ut vel suâ sponte citra ullam alterius rei mixturam corrumpi, atque calefieri possit; fere uti foenum recens, quod minùs exsiccatum in horreum conditur.

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
