Latin
xvii
Descartes, De homine xvii
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde etiam Bestiae non docentur verbis, sed clamoribus vel saltem sonis, verberibus vel etiam stomachi corrosione, quae psittaco expedivit suum χαῖρε: usque motibus, quibus illi bestiarum musculi ad agendum proritantur, quorum exercitium Magister desiderat, quibus videlicet cerebrum eorum, velut organum sensitivum pro libitu commovetur. Deridiculae igitur vanitatis est, cujus meminit Porphyrius lib. III. de non edenda carne, videlicet Apollonium Thyanaeum, Melampodem Thiresiam &Thaletem loquelas Brutorum calluisse. Cujus artis methodum à Plinio Secundo traditam, merito ridet A. Gellius loco supra citato. Quia igitur bestiae loqui nequeunt, quo latentem suam cognitionem prodant, &nemo unquam intimis illarum cogitationibus aut consiliis intervenit: atque omnes ipsarum actiones materiales sive membrorum commotiones sunt: Nam ut res ipsa loquitur &ipse Augustinus lib. I. de Liber. Arb. cap. 8.