# De homine xviii

Descartes, De homine, xviii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/xviii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/xviii

appetere voluptates corporis, id est, moveri ad illa, quibus corpus benè afficitur, & vitare molestias, id est, removeri à contrariis, ferinae vitae omnis actio est: quae sola membrorum motione absolvitur, nullamque aliam causam requirit, praeter eam, quae membra moveat, ad quod spirituum animalium atque corporis dispositio, uti probatum est, abunde sufficiunt] sequitur, eos, qui hinc bestiarum animas cognoscentes deducere conantur, plura inferre, quàm probarunt: & entia citra necessitatem multiplicare: adeoque Bestias omni significatu dicendas esse ἄλογα ζῶα, ut illas S. S. Petrus & Judas appellant, omni prorsus cognitione & sermone carentes. Caeterùm si ad reliquas Bestiarum actiones convertamus oculos, certè nulli Bestiarum tantillum cognitionis inest, ut sese vel adversus frigoris injurias vestire queat. Hinc Natura unum animantium cunctorum, solum videlicet hominem, alienis velat opibus, ut Plinius in Prooem. lib. VII. Bestiae verò, uti plantae, pro locorum aut tempestatum vicissitudine naturâ vestiuntur, magis minusve, prout opus est, aut nudae procreantur. Nulla quoque earum utitur igne, aut artibus ad vitam utilibus, quamvis perceptu facillimis sese instituit: quae sanè cognitionis carentiam arguunt. Quia enim haec multo minorem sagacitatem requirunt, quàm admiranda favorum nidorumque structura; manifesto argumento sunt, neque hanc, neque alia magis admiranda Bestiarum opera ab insitâ Bestiis cognitione promanare. Nec est, quod quis S. S. Scripturae loca nobis objiciat, nimirùm Jesaiae I. 3. Jer. VIII. 7. Job. XXVIII. 7. 8. Prov. VI. 6. Matth. X. 16. aliaque his similia. Etenim haec non minus metaphoricè intelligenda esse, quàm cùm Psalm. CXLVIII. coelum omniaque sidera, terra & quaevis animantia ad laudem Dei incitantur. Et Job. XXXIX. 3. Pulli corvorum dicuntur invocare Deum.

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
