# De homine xxvi

Descartes, De homine, xxvi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/xxvi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/xxvi

Sequitur ergò animam totam toti scolopendrae corpori, ejusque partem parti corporis divisae respondere: ideoque ipsam, divisione peractâ, ratione essentiae sive substantiae, atque essentialiter divisam esse: & antea suâ extensa essentiâ essentialiter divisibilem sive corpus fuisse: quod probandum erat. Quia igitur constat scolopendram indefinitè dividi posse, & quamlibet ejus partem divisam vivere: non existimo quemquam eò usque ridiculis figmentis abreptum iri, ut ad hoc pertinaciter negandum, mallet, Entia frustrà, & renitente ratione multiplicando, indefinitas animas fingere, quae scolopendram, similesque Bestias obsiderent: quarum in uno corpore subordinationem & conspirationem nemo sibi persuaserit. Animarum belluinarum divisibilitas porrò comprobatur, quia, ut totus profitetur Peripatismus, animae Brutorum sunt materiales: ideoque sola anima Rationalis dicitur tota in toto, & tota in singulis partibus: caeterae verò animae sunt expansae secundum extensionem materiae, ut alia pars animae alii parti corporis respondeat. Eodem redit, quod ajunt, brutorum animas vi seminis produci, sive ex traduce seminali, atque ex potentia materiae, adeoque ex terra & aqua educi, ut ex unâ bestiolâ indefinitae animae, velut ex equo Trojano, prorumpant. Quamvis, ut eorum pars longè maxima impetuosè contendit, non modò nullae animae, sed nil quicquam illarum praefuerit. Pauci enim, quo ficulneo fundamento!

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
