Latin · ~4 min
l6
Descartes, Meditatio II l6
Not analysed yet
6. Quid autem nunc, ubi suppono deceptorem aliquem potentissimum, &,si fas est dicere, malignum, datâ operâ in omnibus, quantum potuit, me delusisse? Possumne affirmare me habere vel minimum quid ex iis omnibus, quae jam dixi ad naturam corporis perti[27]nere? Attendo, cogito, revolvo, nihil occurrit; fatigor eadem frustrà repetere. Quid verò ex iis quae animae tribuebam? Nutriri vel incedere? Quandoquidem jam corpus non habeo, haec quoque nihil sunt nisi figmenta. Sentire? Nempe etiam hoc non fit sine corpore, &permulta sentire visus sum in somnis quae deinde animadverti me non sensisse. Cogitare? Hîc invenio: cogitatio est; hacc sola a me divelli nequit. Ego sum, ego existo; certum est. Quandiu autem? Nempe quandiu cogito; nam forte etiam fieri posset, si cessarem ab omni cogitatione, ut illico totus esse desinerem. Nihil nunc admitto nisi quod necessario sit verum; sum igitur praecise tantùm res cogitans, id est, mens, sive animus, sive intellectus, sive ratio, voces mihi priùs significationis ignotae. Sum autem res vera, &vere existens; sed qualis res? Dixi, cogitans.