Latin · ~3 min
1 to l3
Descartes, Meditatio V 1-l3
Not analysed yet
1. Multa mihi supersunt de Dei attributis, multa de meî ipsius sive mentis meae naturâ investiganda; sed illa forte aliàs resumam, jamque nihil magis urgere videtur (postquam animadverti quid cavendum atque agendum sit ad assequendam veritatem), quàm ut ex dubiis, in quae superioribus diebus incidi, coner emergere, videamque an aliquid certi de rebus materialibus haberi possit. 2. Et quidem, priusquam inquiram an aliquae tales res extra me existant, considerare debeo illarum ideas, quatenus sunt in meâ cogitatione, &videre quaenam ex iis sint distinctae, quaenam confusae. E ]3. Nempe distincte imaginor quantitatem, quam vulgo Philosophi appellant continuam, sive ejus quantitatis aut potius rei quantae extensionem in longum, latum &profundum; numero in eâ varias partes; quaslibet istis partibus magnitudines, figuras, situs, &motus locales, motibusque istis quaslibet durationes assigno.