Latin · ~3 min
Meditatio I
Descartes, Meditationes 3.1
Not analysed yet
1. Animadverti jam ante aliquot annos quàm multa, ineunte aetate, falsa pro veris admiserim, &quàm dubia sint quaecunque istis postea superextruxi, ac proinde funditus omnia semel in vitâ esse evertenda, atque a primis fundamentis denuo inchoandum, si quid aliquando firmum &mansurum cupiam in scientiis stabilire; sed ingens opus esse videbatur, eamque aetatem expectabam, quae foret tam matura, ut capessendis disciplinis aptior nulla sequeretur. Quare tamdiu cunctatus sum ut deinceps essem in culpâ, si quod temporis superest ad agendum, deliberando consumerem. Opportune igitur hodie mentem curis [18] omnibus exsolvi, securum mihi otium procuravi, solus secedo, seriò tandem &libere generali huic mearum opinionum eversioni vacabo.