# Meditationes 5.l21

Descartes, Meditationes, Meditatio III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/meditationes/5.l21

21. Ex iis verò quae in ideis rerum corporalium clara & distincta sunt, quaedam ab ideâ meî ipsius videor mutuari potuisse, nempe substantiam, durationem, numerum, & si quae alia sint ejusmodi; nam cùm cogito lapidem esse substantiam, sive esse rem quae per se apta est existere, itemque me esse substantiam, quamvis concipiam me esse rem cogitantem & non extensam, lapidem verò esse rem extensam & non cogitantem, ac proinde maxima inter utrumque conceptum sit diversitas, in ratione tamen substantiae videntur convenire; itemque, cùm percipio me nunc esse, & priùs etiam aliquamdiu fuisse recordor, cùmque varias habeo cogitationes quarum numerum intelligo, acquiro [45] ideas durationis & numeri, quas deinde ad quascunque alias res possum transferre. Caetera autem omnia ex quibus rerum corporearum ideae conflantur, nempe extensio, figura, situs, & motus, in me quidem, cùm nihil aliud sim quàm res cogitans, formaliter non continentur; sed quia sunt tantùm modi quidam substantiae, ego autem substantia, videntur in me contineri posse eminenter.

---

Descartes, MEDITATIONES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/des.html.
