Latin · ~2 min
Meditatio III
Descartes, Meditationes 5.l28
Not analysed yet
28. Neque profecto quicquam est in his omnibus, quod diligenter attendenti non sit lumine naturali manifestum; sed quia, cùm minus attendo, &rerum sensibilium imagines mentis aciem excaecant, non ita facile recordor cur idea entis me perfectioris necessariò ab ente aliquo procedat quod sit revera perfectius, ulte[48]rius quaerere libet an ego ipse habens illam ideam esse possem, si tale ens nullum existeret.