Latin · ~2 min
Meditatio III
Descartes, Meditationes 5.l32
Not analysed yet
32. Itaque debeo nunc interrogare me ipsum, an habeam aliquam vim per quam possim efficere ut ego ille, qui jam sum, paulo post etiam sim futurus: nam, cùm nihil aliud sim quàm res cogitans, vel saltem cùm de eâ tantùm meî parte praecise nunc agam quae est res cogitans, si quae talis vis in me esset, ejus proculdubio conscius essem. Sed &nullam esse experior, &ex hoc ipso evidentissime cognosco me ab aliquo ente a me diverso pendere.