Latin · ~3 min
Meditatio III
Descartes, Meditationes 5.l35
Not analysed yet
35. Nec fingi potest plures forte causas partiales ad me efficiendum concurrisse, &ab unâ ideam unius ex perfectionibus quas Deo tribuo, ab aliâ ideam alterius me accepisse, adeo ut omnes quidem illae perfectiones alicubi in universo reperiantur, sed non omnes simul junctae in uno aliquo, qui sit Deus. Nam contrà, unitas, simplicitas, sive insepararibilitas eorum ommum quae in Deo sunt, una est ex praecipuis perfectionibus quas in eo esse intelligo. Nec certe istius omnium ejus perfectionum unitatis idea in me potuit poni ab ullâ causâ, a quâ etiam aliarum perfectionum ideas non habuerim: neque enim efficere potuit ut illas simul junctas &inseparabiles intelligerem, nisi simul effecerit ut quaenam illae essent agnoscerem.