Latin
Meditatio III
Descartes, Meditationes 5.l5
Not analysed yet
5. Nunc autem ordo videtur exigere, ut prius omnes [37] meas cogitationes in certa genera distribuam, &in quibusnam ex illis veritas aut falsitas proprie consistat, inquiram. Quaedam ex his tanquam rerum imagines sunt, quibus solis proprie convenit ideae nomen: ut cùm hominem, vel Chimaeram, vel Coelum, vel Angelum, vel Deum cogito. Aliae verò alias quasdam practerea formas habent: ut, cùm volo, cùm timeo, cùm affirmo, cùm nego, semper quidem aliquam rem ut subjectum meae cogitationis apprehendo, sed aliquid etiam amplius quàm istius rei similitudinem cogitatione complector; &ex his aliae voluntates, sive affectus, aliae autem judicia appellantur.