Latin · ~3 min
Meditatio IV
Descartes, Meditationes 6.l12
Not analysed yet
12. Cùm autem quid verum sit non satis clare &distincte percipio, si quidem a judicio ferendo abstineam, clarum est me recte agere, &non falli. Sed si vel affirmem vel negem, tunc libertate arbitrii non recte utor; atque [60] si in eam partem quae falsa est me convertam, plane fallar; si verò alteram amplectar, casu quidem incidam in veritatem, sed non ideo culpâ carebo, quia lumine naturali manifestum est perceptionem intellectûs praecedere semper debere voluntatis determinationem. Atque in hoc liberi arbitrii non recto usu privatio illa inest quae formam erroris constituit: privatio, inquam, inest in ipsâ operatione, quatenus a me procedit, sed non in facultate quam a Deo accepi, nec etiam in operatione quatenus ab illo dependet.