Latin
Meditatio IV
Descartes, Meditationes 6.l17
Not analysed yet
17. Quâ in re cùm maxima &praecipua hominis perfectio consistat, non parum me hodiernâ meditatione lucratum esse existimo, quòd erroris &falsitatis causam investigarim. Et sane nulla alia esse potest ab eâ quam explicui; nam quoties voluntatem in judiciis ferendis ita contineo, ut ad ea tantùm se extendat quae illi clare &distincte ab intellectu exhibentur, fieri plane non potest ut errem, quia omnis clara &distincta perceptio proculdubio est aliquid, ac proinde a nihilo esse non potest, sed necessariò Deum authorem habet, Deum, inquam, illum summe perfectum, quem fallacem esse repugnat; ideoque proculdubio est vera. Nec hodie tantùm didici quid mihi sit cavendum ut nunquam fallar, sed simul etiam quid agendum ut assequar veritatem; assequar enim illam profecto, si tantùm ad omnia quae perfecte intelligo satis attendam, atque illa a reliquis, quae confusius &obscurius apprehendo, secernam. Cui rei diligenter imposterum operam dabo. Descartes Neo-Latin The Latin Library The Classics Page