# Meditationes 6.l17

Descartes, Meditationes, Meditatio IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/meditationes/6.l17

17. Quâ in re cùm maxima & praecipua hominis perfectio consistat, non parum me hodiernâ meditatione lucratum esse existimo, quòd erroris & falsitatis causam investigarim. Et sane nulla alia esse potest ab eâ quam explicui; nam quoties voluntatem in judiciis ferendis ita contineo, ut ad ea tantùm se extendat quae illi clare & distincte ab intellectu exhibentur, fieri plane non potest ut errem, quia omnis clara & distincta perceptio proculdubio est aliquid, ac proinde a nihilo esse non potest, sed necessariò Deum authorem habet, Deum, inquam, illum summe perfectum, quem fallacem esse repugnat; ideoque proculdubio est vera. Nec hodie tantùm didici quid mihi sit cavendum ut nunquam fallar, sed simul etiam quid agendum ut assequar veritatem; assequar enim illam profecto, si tantùm ad omnia quae perfecte intelligo satis attendam, atque illa a reliquis, quae confusius & obscurius apprehendo, secernam. Cui rei diligenter imposterum operam dabo. Descartes Neo-Latin The Latin Library The Classics Page

---

Descartes, MEDITATIONES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/des.html.
