Latin · ~2 min
6.l2 to 6.l3
Descartes, Meditationes 6.l2-l3
Not analysed yet
2. In primis enim agnosco fieri non posse ut ille me unquam fallat; in omni enim fallaciâ vel deceptione aliquid imperfectionis reperitur; &quamvis posse fallere, nonnullum esse videatur acuminis aut potentiae argumentum, proculdubio velle fallere, vel malitiam vel imbecillitatem testatur, nec proinde in Deum cadit. 3. Deinde experior quandam in me esse judicandi facultatem, quam certe, ut &reliqua omnia quae in me [54] sunt, a Deo accepi; cùmque ille nolit me fallere, talem profecto non dedit, ut, dum eâ recte utor, possim unquam errare.