Latin
Meditatio IV
Descartes, Meditationes 6.l7
Not analysed yet
7. Occurrit etiam non unam aliquam creaturam separatim, sed omnem rerum universitatem esse spectandam, quoties an opera Dei perfecta sint inquirimus; quod enim forte non immeritò, si solum esset, valde [56] imperfectum videretur, ut habens in mundo rationem partis est perfectissimum; &quamvis, ex quo de omnibus volui dubitare, nihil adhuc praeter me &Deum existere certò cognovi, non possum tamen, ex quo immensam Dei potentiam animadverti, negare quin multa alia ab illo facta sint, vel saltem fieri possint, adeo ut ego rationem partis in rerum universitate obtineam.