Latin · ~3 min
Meditatio V
Descartes, Meditationes 7.l12
Not analysed yet
12. Sed verò, quâcumque tandem utar probandi ratione, semper eò res redit, ut ea me sola plane persuadeant, quae clare &distincte percipio. Et quidem ex iis quae ita percipio, etsi nonnulla unicuique obvia sint, alia verò nonnisi ab iis qui propiùs inspiciunt &diligenter investigant deteguntur, postquam tamen detecta sunt, haec non minus certa quàm illa existimantur. Ut quamvis non tam facile appareat in triangulo rectan[69]gulo quadratum basis aequale esse quadratis laterum, quàm istam basim maximo ejus angulo subtendi, non tamen minùs creditur, postquam semel est perspectum. Quod autem ad Deum attinet, certe nisi praejudiciis obruerer, &rerum sensibilium imagines cogitationem meam omni ex parte obsiderent, nihil illo prius aut facilius agnoscerem; nam quid ex se est apertius, quàm summum ens esse, sive Deum, ad cujus solius essentiam existentia pertinet, existere?