Latin
Meditatio V
Descartes, Meditationes 7.l7
Not analysed yet
7. Jam verò si ex eo solo, quòd alicujus rei ideam possim ex cogitatione meâ depromere, sequitur ea omnia, quae ad illam rem pertinere clare &distincte percipio, revera ad illam pertinere, nunquid inde haberi etiam potest argumentum, quo Dei existentia probetur? Certe ejus ideam, nempe entis summe perfecti, non minus apud me invenio, quàm ideam cujusvis figurae aut numeri; nec minus clare &distincte intelligo ad ejus naturam pertinere ut semper existat, quàm id quòd de aliquâ figurâ aut numero demonstro ad ejus figurae aut numeri naturam etiam pertinere; ac proinde, quamvis non omnia, quae superioribus hisce diebus meditatus sum, vera essent, in eodem ad minimum certitudinis gradu esse deberet apud me Dei existen[66]tia, in quo fuerunt hactenus Mathematicae veritates.