Latin
Meditatio VI
Descartes, Meditationes 8.l11
Not analysed yet
11. Quantum autem attinet ad reliqua quae vel tantùm particularia sunt, ut quòd sol sit talis magnitudinis aut figurae &c. ,vel minus clare intellecta, ut lumen, sonus, dolor, &similia, quamvis valde dubia &incerta sint, hoc tamen ipsum, quòd Deus non sit fallax, quòdque idcirco fieri non possit ut ulla falsitas in meis opinionibus reperiatur, nisi aliqua etiam sit in me facultas a Deo tributa ad illam emendandam, certam mihi spem ostendit veritatis etiam in iis assequendae. Et sane non dubium est quin ea omnia quae doceor a naturâ aliquid habeant veritatis: per naturam enim, generaliter spectatam, nihil nunc aliud quàm vel Deum, ipsum, vel rerum creatarum coordinationem a Deo institutam intelligo; nec aliud per naturam meam in particulari, quàm complexionem eorum omnium quae mihi a Deo sunt tributa.