Latin · ~3 min
Meditatio VI
Descartes, Meditationes 8.l16
Not analysed yet
16. Atqui jam ante satis perspexi quâ ratione, non obstante Dei bonitate, judicia mea falsa esse contingat. Sed nova hîc occurrit difficultas circa illa ipsa quae tanquam persequenda vel fugienda mihi a naturâ exhibentur, atque etiam circa internos sensus in quibus errores videor deprehendisse: ut cùm quis, grato cibi alicujus sapore delusus, venenum intus latens assumit. [84] Sed nempe tunc tantùm a naturâ impellitur ad illud appetendum in quo gratus sapor consistit, non autem ad venenum, quod plane ignorat; nihilque hinc aliud concludi potest, quàm naturam istam non esse omnisciam: quod non mirum, quia, cùm homo sit res limitata, non alia illi competit quàm limitatae perfectionis.