Latin · ~2 min
Meditatio VI
Descartes, Meditationes 8.l18
Not analysed yet
18. Ac certe, etiamsi respiciendo ad corpus hydrope laborans, sit tantùm denominatio extrinseca, cùm dicitur ejus natura esse corrupta, ex eo quòd aridas habeat fauces, nec tamen egeat potu; respiciendo tamen ad compositum, sive ad mentem tali corpori unitam, non est pura denominatio, sed verus error naturae, quòd sitiat cùm potus est ipsi nociturus; ideoque hîc remanet inquirendum, quo pacto bonitas Dei non impediat quominus natura sic sumpta sit fallax.