Latin · ~4 min
Meditatio VI
Descartes, Meditationes 8.l23
Not analysed yet
23. Ex quibus omnino manifestum est, non obstante immensâ Dei bonitate, naturam hominis ut ex mente &corpore compositi non posse non aliquando esse fallacem. Nam si quae causa, non in pede, sed in aliâ quâvis ex partibus per quas nervi a pede ad cerebrum porriguntur, vel etiam in ipso cerebro, eundem plane motum excitet qui solet excitari pede male affecto, sentietur dolor tanquam in pede, sensusque naturaliter falletur, quia, cùm ille idem motus in cerebro non possit nisi eundem semper sensum menti inferre, multoque frequentius oriri soleat a causâ quae laedit pedem, quàm ab aliâ alibi existente, rationi consenta[89]neum est ut pedis potius quàm alterius partis dolorem menti semper exhibeat. Et si quando faucium ariditas, non ut solet ex eo quòd ad corporis valetudinem potus conducat, sed ex contrariâ aliquâ causâ oriatur, ut in hydropico contingit, longe melius est illam tunc fallere, quàm si contrà semper falleret, cùm corpus est bene constitutum; &sic de reliquis.