Latin · ~5 min
Meditatio VI
Descartes, Meditationes 8.l3
Not analysed yet
3. Ad haec considero istam vim imaginandi quae in me est, prout differt a vi intelligendi, ad meî ipsius, hoc est ad mentis meae essentiam non requiri; nam quamvis illa a me abesset, proculdubio manerem nihilominus ille idem qui nunc sum; unde sequi videtur illam ab aliquâ re a me diversâ pendere. Atque facilè intelligo, si corpus aliquod existat cui mens sit ita conjuncta ut ad illud veluti inspiciendum pro arbitrio se applicet, fieri posse ut per hoc ipsum res corporeas imaginer; adeo ut hic modus cogitandi in eo tantùm a purâ intellectione differat, quòd mens, dum intelligit, se ad seipsam quodammodo convertat, respiciatque aliquam ex ideis quae illi ipsi insunt; dum autem imaginatur, se convertat ad corpus, &aliquid in eo ideae vel a se intellectae vel sensu perceptae conforme intueatur. Facilè, inquam, intelligo imaginationem ita perfici posse, siquidem corpus existat; &quia nullus alius modus aeque conveniens occurrit ad illam explicandam, probabiliter inde conjicio corpus existere; sed probabiliter tantùm, &quamvis accurate omnia investigem, nondum tamen video ex eâ naturae corporeae ideâ distinctâ, quam in imaginatione meâ invenio, ullum sumi posse argumentum, quod necessariò concludat aliquòd corpus existere. [74]