Latin
Cap. IIII
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 10-3
Unproofread scanNot analysed yet
MedietaMathema ticae scitiones, tunc omnes patefacit scientias, atque virtutes. His itaque formis anima suam induit essentiam, nec est Numerus in ipsa Vnitatum multitudo existimandus, neque eorum, quae cum dimensione sunt idea corporaliter intelligenda, sed vitaliter, &intelligenter omnia apparentium Numerorum, &Figurarum, &Rationum, &Motuum exempla supponenda sunt, Timaeum sequendo, qui omnem ipsius ortum, atque creationem ex formis compleuit Mathematicis, omniunque causas in ipsa collocauit. nam omnium quidem Numerorum linearium, &planorum, &solidorum septem termini principia comprehenderunt. Rationum verò omnium septem rationes, secundum: essentiam in ipsa praeextiterunt. Figurarum autem principia, secundum opificam vim in ipsa collocata sunt. Motuum denique primus, qui caeteros alios comprehendit, &mouet, vnà cum ipsa subsistit. omnium enim eorum, quae mouentur Circulus, motusque circularis principium est. Essentiales igitur, &per se mobiles Mathematicarum rerum sunt rationes, animas complentes, quas vtique rationes promouens, prouoluensque cogitatio, omnem Mathematicarum scientiarum varietatem constituit. nec vnquam quiescet gignens quidem semper, aliaque post alia inueniens, suas autem indiuiduas rationes ex plicans. cuncta siquidem primiariè praeoccupauit, &secundum infinitam sui vim ex pręassumptis principiis varia producit, proponitque Theoremata. Quod opus, &quae vires Mathematicae Scientiae sint, &quousque suis actionibus se extendant Cap. VII. VErùm post Mathematicarum formarum essentiam, ad vnam ipsarum scientiam recurremus, quam ante multas alias esse ostendimus, &inspiciemus quodnam ipsius sit opus, quaeue ipsius vires, &quousque suis actionibus progrediantur. Opus igitur totius Mathematicę scientię cogitandi vim habens (vt antea diximus) ponendum est. neque sanè eiusmodi, cuiusmodi intelligens, quod in scipso firmiter situm, &perfectum est, &seipso contentum, &in seipsum vergens: nec cuiusmodi illud est, quod opinioni, atque sensui ascribitur, hę siquidem cognitiones externis rebus incumbunt, &in illis agunt, &causas eorum, quae ab ipsis cognoscuntur non habent. At Mathematica extrinsecus à re cordatione quidem sumit initium, in intimas verò desinit rationes, &excitatur quidem à posterioribus, peruenit autem in praecipuam formarum essentiam.