# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 10.1-2-4

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, 10.1 to 10.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/10.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/10.1-2

Primum arSecundum Tertii me bri confirmatio Conclusio. Pigressio contra Ari. Cognitio animę dif fert à cognitione mentis. Plato i Ti męo anima ex om nius Mathe maticis formis con stituit f virales ducit varietatem? Vagam quippe, & incertam ita horum faciemus substantiam, quaeque ad nullum terminum referatur. Si igitur anima Mathematicas gignit formas, neque à sensilibus rationes habet, quibus eas constituit, ab illis tamen ipsas producit, ipsius vtique animae partus, ac foetus, permanentes, ęternasque patefaciunt formas. Secundò, si inferius, & a sensilibus Mathematicas colligimus rationes, quo nam modo necesse non fuerit potiores eas perhibere demonstrationes, quę cunque à sensilibus constituuntur, & non eas, quae à magis vniuersalibus, simplicioribusque formis? causas enim vbique demonstrationibus esse proprias ad eius, quod quaeritur venationem dicimus. Si igitur particularia, & sensilia, vniuersalium, & sub cogitationem cadentium causae sunt, quid causae est quòd demonstrationis definitio ad magis vniuersalia vice particularium referatur? & eorum, quae cogitationi subijciuntur essentia, potius quàm sensilium essentia cognatior demonstrationibus, magisque affinis ostendatur? nam neque siquis (vt dici solet) demonstrarit Aequicrus duobus Rectis ęquales habere Angulos, & Aequilaterum, & Scalenum, is quodammodo scit: sed qui omne Triangulum, & simpliciter demonstrauit, per se scientiam habet. Et rursus quod vniuersale est, melius est ad demonstrationem, quàm particulare. itemque demonstrationes ex magis vniuersalibus constant, atque conflantur. ex quibus autem sunt demonstrationes, ea priora sunt, & singularibus natura praecellunt, suntque causae eorum, quae demonstrantur. Multum igitur abest, vt quae demonstrandi vim habent scientiae posterius genita, obscurioraque sensilia respiciant, at que scrutentur, non autem ea contemplentur, quę à cogitatione com prehenduntur, quaeque perfectiora sunt ijs, quae à sensu, opinioneque cognoscuntur. Tertiò autem adhuc dicimus quòd animam quoque materia ignobiliorem faciunt qui haec aiunt. nam si materia quidem essentialia, quęque magis esse dicuntur, manifestioraque à natura accipit: anima verò secundo loco ab illis & simulachra, & imagines posterius eductas in se se informat in essentiam minus honoratam, auferens à materia, quae suaptè natura ab ipsa separari non possunt, quomodo animam imbecilliorem, inferioremque materia non ostendunt?

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
