# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 10.1-4

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, 10.1 to 10.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/10.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/10.1

Primùm itaque si à sensilibus Mathematicas formas oriri, subsistereque dici mus, anima quidem nostra à Triangulis, vel Circulis in materia insi dentibus, Circularem, vel Triangularem formam postremò in seipsa formante, vnde accurata illa vis, & certitudo illa, quae coargui conuincique minimè potest, rationibus inest Mathematicis? haec enim aut à sensilibus, aut ab anima eruantur necesse est. Atqui à sensilibus haec educi est imposibile. multò enim maior certitudo illis con cedenda esset. Ab ipsa igitur anima educentur, quae imperfectis qui dem perfectionem, ijs autem, quae certa non sunt quod certum sit adhi bet. vbi nanque in eis, quae sub sensum cadunt impartibile, vel latitudinis expers, aut crassitudinis percipi potuerit? vbi porrò ex Circuli Centro exeuntium Linearum ęqualitas? vbi semper stabiles Laterum rationes? vbi Angulorum rectitudines? non equidem video. siquidem omnia, quae sub sensum cadunt inuicem commista sunt, nullum que in his syncerum reperitur, quod à contrario purum sit, sed cuncta partibilia, & dimensionum plena, & motui obnoxia existunt. Quo nam modo igitur immobilibus rationibus ex ijs, quę mouentur, & alio, atque alio tempore aliter se habent ipsam immutabilem firmam que attribuemus essentiam? quidquid enim ab ijs, quae mouentur ortum ducit essentijs, mutabilem ex ipsis habere existentiam nemo est, qui non fateatur. Quo nam demum pacto certis, & quę minimè coargui possunt formis, à non certis certitudinem adijciemus? quicquid enim immobilis cognitionis est causa, magis illud tale est. Confessum igitur, ac receptum sit animam formarum, rationumque Mathematicarum esse genitricem. Verùm si quidem habens exempla se cundum essentiam, constituit eas, & sunt huiuscemodi ortus quędam earum, quae in ipsa praeexistebant formarum emissiones, & Platoni astibulabimur haec dicentes, & vera nobis Mathematicarum disciplinarum essentia erit inuenta: si verò non habens, neque cum rationes praeoccuparit, tantum subtexit ornatum materiae expertem, tantamquue gignit contemplationem, quomodo quae genita sunt dijudicare potest, sintne vitalia, an subuentanea, & simulacra pro veris quibus autem regulis vtens veritatem, quę in his est metitur?

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
