Latin
10.13 to 10.15
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 10.13-15
Unproofread scanNot analysed yet
Reliquum est igitur animam &à se, &mente hasce producere, ipsamque formarum plenitudinem esse quae ab intelligentibus quidem exemplis oriuntur, ex sese autem ad Esse transitum sortiuntur. Non est igitur tabella, rationibusque va cua ipsa anima, imò semper scripta, seseque suapte natura describens cùm à mente quoque describatur. nam anima etiam ipsa, mens est iu xta mentem ipsa priorem seipsam conuoluens, imagoque illius, &adumbratio extrinsecus facta. Si igitur illa cuncta intelligendo cognoscit, anima quoque cuncta animando, &si illa per exempla, &anima per imagines: &si illa contrahendo, anima distinguendo. Quod nimirum Plato quoque sciens, animam ex omnibus Mathematicis constituit formis, eamque diuidit per numeros, &connectit proportionibus, harmonicisque rationibus, &primaria Figurarum principia in ipsa defigit, Rectum inquam, &Circulare, &Circulos in ipsa existentes ciet intelligenter. Cunctę igitur res Mathematicę primum in ipsa sunt anima, &ante Numeros, Numeri, qui per se mouentur: &ante apparentes Figuras, Figurę. animales: &ante ea, quę concin nata sunt, harmonicę Rationes: &ante corpora, quę circulariter mouentur, inuisibiles Circuli producti sunt. horumque omnium vbertas ipsa est anima, &iste ornatus alius est, qui se ipsum producit, &à proprio producitur principio, &vita seipsum explet, ab opificeque sine corpore, ac sine dimensione expletur. &quando suas promit rationes, trimenbris ex iis, quę dicta sut. Primum mebrum. Scundum Tertium. primi me bri confutario