Latin
10.5 to 10.8
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 10.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
quo de mum pacto essentiam ipsorum non habens, tantam rationum producit pinio, quo est Aristo telis. Secunda opinio, qua est Platonis. Primae opinionis confutatio Argumétum. Certitudo Mathema tica ab an ma ipsa emanat. Conclusio argumenti Alia quae stio Prima opinio, qua est Platonis Secunda opinio, quao est Arist. eiusque confutatio. Primum argumentum ducit varietatem? Vagam quippe, &incertam ita horum faciemus substantiam, quaeque ad nullum terminum referatur. Si igitur anima Mathematicas gignit formas, neque à sensilibus rationes habet, quibus eas constituit, ab illis tamen ipsas producit, ipsius vtique animae partus, ac foetus, permanentes, ęternasque patefaciunt formas. Secundò, si inferius, &a sensilibus Mathematicas colligimus rationes, quo nam modo necesse non fuerit potiores eas perhibere demonstrationes, quęcunque à sensilibus constituuntur, &non eas, quae à magis vniuersalibus, simplicioribusque formis? causas enim vbique demonstrationibus esse proprias ad eius, quod quaeritur venationem dicimus. Si igitur particularia, &sensilia, vniuersalium, &sub cogitationem cadentium causae sunt, quid causae est quòd demonstrationis definitio ad magis vniuersalia vice particularium referatur? &eorum, quae cogitationi subijciuntur essentia, potius quàm sensilium essentia cognatior demonstrationibus, magisque affinis ostendatur? nam neque siquis (vt dici solet) demonstrarit Aequicrus duobus Rectis ęquales habere Angulos, &Aequilaterum, &Scalenum, is quodammodo scit: sed qui omne Triangulum, &simpliciter demonstrauit, per se scientiam habet Et rursus quod vniuersale est, melius est ad demonstrationem, quàm particulare. itemque demonstrationes ex magis vniuersalibus constant, atque conflantur. ex quibus autem sunt demonstrationes, ea priora sunt, &singularibus natura praecellunt, suntque causae eorum, quae demonstrantur. Multum igitur abest, vt quae demonstrandi vim habent scientiae posterius genita, obscurioraque sensilia respiciant, atque scrutentur, non autem ea contemplentur, quę à cogitatione comprehenduntur, quaeque perfectiora sunt ijs, quae à sensu, opinioneque cognoscuntur. Tertiò autem adhuc dicimus quòd animam quoque materia ignobiliorem faciunt qui haec aiunt.