# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 10.9-2-10

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, 10.9 to 10.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/10.9-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/10.9-2

Si igitur illa cuncta intelligendo cognoscit, anima quoque cuncta animando, & si illa per exempla, & ani ma per imagines: & si illa contrahendo, anima distinguendo. Quoc nimirum Plato quoque sciens, animam ex omnibus Mathematicis constituit formis, eamque diuidit per numeros, & connectit propor tionibus, harmonicisque rationibus, & primaria Figurarum princi pia in ipsa defigit, Rectum inquam, & Circulare, & Circulos in ipsa existentes ciet intelligenter. Cunctę igitur res Mathematicę primum in ipsa sunt anima, & ante Numeros, Numeri, qui per se mouentur: & ante apparentes Figuras, Figurę. animales: & ante ea, quę concinnata sunt, harmonicę Rationes: & ante corpora, quę circulariter mouentur, inuisibiles Circuli producti sunt. horumque omnium vbertas ipsa est anima, & iste ornatus alius est, qui se ipsum producit, & à proprio producitur principio, & vita seipsum explet, ab opificeque sine corpore, ac sine dimensione expletur. & quando suas promit rationes, trimebris ex iis, quę dicta sut. Primum mebrum Scundum. Tertium. primi me bri confuratio

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
