# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 101.1-4

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, 101.1 to 101.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/101.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/101.1

Perpendiculare terminam Spatorum al:itudines, & L nearum distantias ideo peroper dicular Figurari metimu altitudines, vt dictum est su perius in comm. 10 Notandam Diuisiol nearum secundum Ge minum. cident. in infinitum autem produci, & non coincidere, Parallelas exprimit. neque etiam hoc absolutè, verùm ex vtraque parte in infinitum produci, & non coincidere. nam fieri potest vt non Paraliclae etiam ex vna parte quidem in infinitum producantur, ex altera verò minimè. annuentes enim in hacce parte, plurimùm ab inuicem in altera distant. Causa autem haec est, quoniam duae rectae Lineae nullum spatium comprehendere possunt. quòd si ex vtraque parte annuant, hoc non accidet. Quin etiam rectas Lineas in eodem esse Plano, rectè insuper acceptum fuit. si enim altera quidem in subiecto esset Plano, altera verò in sublimi, iuxta omnem positionem sibi inuicem non coincident. non tamen proinde Parallelę sunt. Vnum igitur Planum sit, producanturque ex vtraque parte in infinitum, & neutra in parte sibi inuicem coincidant. his enim existentibus Parallelae rectae Lineae erunt. & hoc modo Euclides quidem Parallelas definit rectas Lineas. Posidonius autem hae Parallelae sunt (inquit) quae neque annuunt, neque abnuunt in vno Plano: sed aequales habent omnes Perpendiculares, quę à Signis alterius ad alteram ducuntur. Quaecunque verò maiores semper, atque minores fecerint Perpendiculares, coincident aliquando, quia sibi inuicem annuunt. Per pendicularis siquidem Spatiorum altitudines, Linearumque distantias terminare potest. Quocirca aequalibus quidem Perpendicularibus existentibus, aequales etiam sunt rectarum Linearum distantiae: maioribus verò, atque minoribus factis, distantia quoque fit maior, & minor, & sibi inuicem annuunt illis in partibus, in quibus sunt Perpendiculares minores. Sciendum autem est, quòd ipsum non coincidere haud prorsus Parallelas efficit Lineas. Concentricorum nanque Circulorum Circunferentiae non coincidunt: sed opus est etiam ipsas in infinitum produci. Hoc autem non solis Rectis, verum etiam alijs inest Lineis. possibile enim est intelligere Helices circa rectas Lineas ordine describi, quae si vnà cum rectis Lineis in infinitum producantur, nunquam coincidunt.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
