Latin
FINIS SECVNDI LIBRI
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 102
Unproofread scanNot analysed yet
sint, in Suppositiones, Petitiones, &Pronuntiata, quae nam inter haec sit differentia in superioribus tradidimus. De Petitione autem peculiariter, &Pronuntiato accuratius disserere in praesentia propositum nobis sit, quandoquidem &=de ijs praecipuè nunc sermonem habeamus. Suppositiones siquidem, quae &Definitiones appellantur in iam dictis exposuimus. Commune igitur est tam Pronuntiatis, quàm Petitionibus nulla egere demonstratione, neque Geometrica fide: sed tanquam manifestas accipi, caeterorumque principia fieri. Differunt autem ab inuicem eo modo, quo &Theoremata à Problematibus distincta fuere. quemadmodum enim in Theorematibus quidem id, quod Subiecta consequitur perspicere, ac cognoscere proponimus: in Problematibus verò aliquid comparare, ac facere iubemur, eodem sanè modo &in Pronuntiatis quidem haec accipiuntur, quaecunque per se se cognitu manifesta sunt, nostrisque indoctis notionibus sunt in promptu: in Petitionibus verò haec accipere quaerimus, quaecunque factu, comparatuque facilia sunt, cùm in illis accipiendis Cogitatio non defatigetur, quaeque nulla egent varietate, &nulla Constructione. Euidens ergo, &indemonstrabilis cognitio inconstructaque sumptio, Petitiones, à Pronuntiatis distinguuntur. quemadmodum etiam demonstrans cognitio, Quaesitorumque vn à cu Constructione sumptio Theoremata, à Problematibus seiunxit. vbique . n. principia, simplicitate, &indemonstrabilitate, atque eò quòd per se se fidem faciunt, ijs, quae post principia sunt praestare oportet. vniuersaliter siquidem (inquit Speusippus) eorum, quae Cogitatio venatur, alia quidem nullo vario peracto decursu profert, &ad futuram inquisitionem pręparat, euidentioremque horum habet apprehensionem, quàm obiectorum visus: alia verò cùm statim assequi non possit, per transitum ab illis progrediens, iuxta consequentiam ipsa venari conatur, Exempli gratia, hoc quidem, à Signo ad Signum rectam Lineam ducere, tanquam euidens, factuque facile suscipit.